- EBERHARDUS
- I.EBERHARDUSComes Vohburgius, ultimus Notimbergae Burggravius fuit: quo exstincto Rudolfus. I. Imp. Burggraviatum seu Franconiae Ducatum contulit suo ex sorore nepoti, Friderico Comiti Zollerano: in cuius familia, ab eo enim hodierni Principes Brandenburgici orti sunt, adhuc durat. Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Zollerio-Brandeburg-II.EBERHARDUSDux Wirtenbergicus, fil. Ioh. Friderici, mortui A. C. 1628. natus est A. C. 1614. Post Nerolingense proelium, A. C. 1634. ducatu a Caesareanis occupato, ipse A. C. 1635. in Pace Pragensi ab manistia est exclusus: restitutus tamen maximae ditionum parti A. C. 1638. quae nihilominus subinde gravia passae, donec pace Monasteriensi A. C. 1648. quies toti Ducatui obtigit. Aquo tempore summo cum prudentiae, iustitiae, et magnificentiae elogio, ditiones rexit: Pater numerosae prolis. Mortuus A. C. 1675. Successorem reliquit Vilhelmum Ludovicum, ex primo coniugio Annae Catharinae Com. Rhenanae, susceptum. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. in Famil. Wirtenberg.III.EBERHARDUScognom. Barbatus, fil. Ludovici, de quo supra, Tubingensem Academiam fundavit, A. C. 1477. in cuiusvis subditorum sinu placide dormire se posse gloriatus. Illius sepulchro astans Maximilianus I. Imp. mortuus autem est A. C. 1496. Latere, dixit, in illo tumulo talem Principem, cui sapientia multisque aliis virtutibus parem in Imperio nullum noverit. Obiit nullo herede relicto.IV.EBERHARDUSfil. Alberici, Ethone sive Hettone, filio Ethiconis seu Athici cognom. Adelrici. Alsatiae Ducis, geniti, filium Ottopertum stemmatis habspurgici propagatorem, secundum quosdam, et praeterea Theobaldum, Comitem Pfiretarum, ac Hugobertum ἄπαιδα habuit: Monachus tandem factus. Sed rectius, Eberhardus iun. stemma produxisse statuitur, inquit Spener. qui Lutrense Monasterium ad mortem usque, quae circa A. C. 900. eum rapuit, non desiit vexare. Pater Hugonis, a cuius filiis Gerhardo, Lotharingiae Duces: Hugone Dagsburgii et Guntramo natu minimo, Habspurgii Comites orti sunt. Fuit et Eberhardus, Adelberti eodem Ethicone, de quo retro, geniti fil. Alsatiae Dux, fundator Murbacensis Monasterii A. C. 724. quem quidam improlem, alii ex filio Ruhardo Kyburgensium, Thrugoviensium, Winterthuriorum, et Wendelburgiorum: ex Warino autem, Helfensteniorum, primorum Guelforum, quin et Burgundiae et Capetinorum Galliae Regum auctorem constituunt. Ex primis vero Guelfis Duces Bavariae, Alemanniae, Comites Altorfios, Zollerios, Heiligenbergios, Dockenburgios, Ravenspurgios, Oetingenses,Waelpanos, Rhaetos, Catimelibocenses etc nonnulli derivant.V.EBERHARDUSfil. Ulrici, ex Irmengarde Burgovia, Comes Wirtenbergensis, uxorem habuit Agnetem, filiam Bertholdi Zeringiae Ducis, viduam Egonis Comitis Aûracensis. Pater fuit Ulrici cui Uracum arx ab Henrico Comite Furstenbergico vendita est. Hoc genirus est Eberhardus γαςρότμητος cogn. Illustris vel Rixosus. Qui Adolpho Imp. primum, dein Henrico VII. obsequium negans, universâ fere ditione suâ exutus est; Mortuus A. C. 1325. Eius fil. Ulricus, pater fuit Eberhardi cognom. Contentiosi: qui multa memorabilia fecit et passus est, pater Ulrici: quo natus Eberhardus Dux, cognom. Mitis, A. C. 1395. Nobilitatis seditionem expertus est, et a coniuge Beatrice filia ultimi Teccensium Ducis, hunc Ducatum obtinuit, A. C. 1417. Habuit is in Aula sua 6. Principes, 8. Comites, 5. Barones et 70. Nobiles. Eberhardus Iun. fil. eius, Comit. Montispelicardi, uxorio nomine, domui intulit: Pater Ludovici, qui Uracensem et Ulrici, qui Stutgardianam lineam sevit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.